monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 1 > sectio 30 > sectio 37 > sectio 6 > CAPUT XXXIV. > 9 > sectio 12 > sectio 7 > CAPUT LII. > sectio 124 > sectio 32 > csg75.769 > CAPUT VII. > sectio 52 > . . . > sectio 46 > ... > CAPUT XXX. > sectio 34 > sectio 19 > sectio 4 > sectio 13 > 17 > sectio 37 > . . .
>>> Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 1.

. . .

1 Ab imperatore audiri se postulat, affirmans in principe laudari facilitatem; tacere se sine utriusque periculo non posse; nec regibus displicere libertatem; illum vero, quamvis pius sit, decipi posse; sententiam de synagoga reparanda esse periculosam, cum episcopum martyrio vel praevaricationi exponat.
2 In hanc rem exemplo Iuliani proposito, rescripti causae refelluntur, maxime quod Iudaei plures usserint ecclesias.
3 Hinc agitur de Valentinianorum, qui gentilibus peiores declarantur, fano, ac donariis, quae dicebantur sublata, extenuatis, ianuam ad calumnias Iudaeis aperiri, triumphumque de Christo dari demonstratur.
4 Hac de re allegorica instituitur Domini expostulatio; postquam deterretur Maximi exemplo Theodosius, neve Iudaeos aut haereticos ulcisci velit, admonitus, denuo stimulatur ad clementiam.
5 Clementissimo principi, ac beatissimo imperatori THEODOSIO augusto AMBROSIUS episcopus.